이강민 카펠라무지카서울 - Adoro Te Devote (천주 성자 예수 흠숭합니다) (피아노. 신현정) (지휘. 이강민)

Adoro te devote latens Deitas
quæ sub his figuris vere latitas
tibi se cor meum totum subjicit
quia te contemplans totum deficit
Visus tactus gustus in te
fallitur sed auditu solo tuto
creditur
Credo quidquid dixit Dei Filius
nil hoc verbo veritatis verius
In cruce latebat sola Deitas at
hic latet simul et Humanitas
Ambo tamen credens atque
confitens peto quod petivit
latro pænitens
Plagas sicut Thomas non
intueor Deum tamen meum te
confiteor
Fac me tibi semper magis
credere in te spem habere te
diligere
O memoriale mortis Domini Panis
vivus vitam præstans homini
præsta meæ menti de te vivere
et te illi semper dulce sapere
Pie Pelicane Jesu Domine me
immundum munda tuo sanguine
Cujus una stilla salvum facere
totum mundum quit ab omni scelere
Jesu quem velatum nunc aspicio
oro fiat illud quod tam sitio
Ut te revelata cernens
facie visu sim beatus tuæ
gloriæ
Amen
Adoro te devote latens Deitas
quæ sub his figuris vere latitas
tibi se cor meum totum subjicit
quia te contemplans totum deficit
Visus tactus gustus in te
fallitur sed auditu solo tuto
creditur
Credo quidquid dixit Dei Filius
nil hoc verbo veritatis verius
In cruce latebat sola Deitas at
hic latet simul et Humanitas
Ambo tamen credens atque
confitens peto quod petivit
latro pænitens
Plagas sicut Thomas non
intueor Deum tamen meum te
confiteor
Fac me tibi semper magis
credere in te spem habere te
diligere
O memoriale mortis Domini Panis
vivus vitam præstans homini
præsta meæ menti de te vivere
et te illi semper dulce sapere
Pie Pelicane Jesu Domine me
immundum munda tuo sanguine
Cujus una stilla salvum facere
totum mundum quit ab omni scelere
Jesu quem velatum nunc aspicio
oro fiat illud quod tam sitio
Ut te revelata cernens
facie visu sim beatus tuæ
gloriæ
Amen

이강민 카펠라무지카서울